Konstitucija lotynų kalba
Užupio Respublikos Konstitucija lotynų kalba
Constitutio
- Homini suo iure licet prope Vilnam fluvium habitare atque Vilnae fluvio prope hominem fluere.
- Homini ius est aqua calida, domicilio hieme calefacto tectoque tegularum frui.
- Homo gaudet iure moriendi, nec mori obligatur.
- Homini ius est errandi.
- Homini ius est singularem esse.
- Homo gaudet iure amandi.
- Homini suo iure licet non amari, at necessarium non est.
- Homo gaudet iure obscure atque ignote vivendi.
- Homo gaudet iure pigritiae vel nihil faciendi.
- Homini ius est felem amandi eique prospiciendi.
- Homini ius est cani prospiciendi usque ad extremum spiritum utriuslibet.
- Cani suo iure licet canem esse.
- Feles dominum suum amare non est obligata, subveniatur tamen illi in rebus adversis.
- Homini suo iure licet interdum ignorare, an ullis obligetur officiis.
- Homini ius est dubitandi, nec tamen dubitare obligatur.
- Homini ius est felicitate gaudere.
- Homini ius est infelicitatem pati.
- Homo gaudet iure tacendi.
- Homo gaudet iure credendi.
- Homini ius abest ad violentiam.
- Homini ius est miseriam maiestatemque suam agnoscendi.
- Homini ius non est aeternitatem attemptare.
- Homini ius est intellegendi.
- Homini ius est nihil intellegendi.
- Homini ius est pluribus nationibus consociari.
- Homo gaudet iure diem natalem suum celebrandi aut non celebrandi.
- Homo memor esto proprii nominis.
- Homo quidquid habet partire potest.
- Homo id quod non habet partire non potest.
- Homo gaudet iure fratres parentesque habendi.
- Homo potest liber esse.
- Homo libertatem propriam praestat.
- Homini ius est flendi.
- Homini suo iure licet ab aliis non intellegi.
- Homini ius non est alios culpa onerandi.
- Homo iure gaudet se ipsum proprium ac privatum esse.
- Homini ius est iuribus carendi.
- Homini ius est sine metu vivendi.
- Noli vincere.
- Noli te defendere.
- Noli succumbere.